monumenta.ch > Plinius > sectio 192

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 192
{LXXIV} nec novellae autem ad materiem nec veteres utilissimae. circumcisas quoque in medullam aliqui non inutiliter relinquunt, ut omnis umor stantibus defluat. mirum apud antiquos primo Punico bello classem Duilli imperatoris ab arbore LX die navigavisse, contra vero Hieronem regem CCXX naves effectas diebus XLV tradit L. Piso. secundo quoque Punico Scipionis classis XL die a securi navigavit. tantum tempestivitas etiam in rapida celeritate pollet.